- BOTRUS seu BOTRYS
- BOTRUS seu BOTRYSex Graeco βοτρυς, appellata est olim concumulatio comae, quâ Virgines a mulieribus, quae crinem a fronte dividebant, discernebantur. Cirratae enim illae erant, et crinem in vertice colligatum concumulatumque gerebant, absque ulla διακρίσει. Tertullian. de Virgin. vel. Utique hoc maxime Virgini insigne est, quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut cumulata in verticem ipsam capitis arcem ambitu crinium contegat. Quod idem et in pueris citratis, ac corymbus quoque dicebatur: Sed propriê in mulieribus κόρυμβος, in viris κρώβυλος, in pueris ςκόρπιος. Hesych. Istiusmodi vero tortis vel calamistratis ac in verticem concumulatis crimbus, opponit Pollux, in describendo habitu Comicarum personarum, διάκρισιν κατεψημένων τριχῶν, ornatum capillorum, qui pexi sunt ac divisi, et promulsi seu remulsi dicuntur Appuleio etc. Vide quoque supra in Bostryx et Botronatus. Aliud est Βότρυς, genus inauris, quod βοτεύδιον etiam dictum, a racemi similitudine. Eius meminit Aristophanes Θεσμοφοριαζ.Διόπας, διάλιθον, πλάςτρα μαλάκιον, βότρυν,Χλιδῶνα, περόνας, ἀμφιδέας etc.Hesychius item, Βοτρύδια, ενωταρίων εἶδος, οἱ δὲ Βότρυν θεσμοφοριαζούταις. Vide Salmas. ad Solin. p. 763. et infra ubi de Inauribus. Nec omittendum epitheton Bacchi, qui Βοτρυοςτέφανος, h. c. racemis redimitus, inter alia dictus est, de quo vide infra in voce Hedera.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.